monumenta.ch > Hieronymus > 1 > 11 > Psalmi, 21 > Iacobi, 1 > 41 > Genesis, 19 > 4 > sectio 30 > Psalmi, 62 > 7 > bkeCod.15.99v > Ioannes, 1 > sectio 3 > Ioannes, 19 > ad Corinthios I, 4 > Psalmi, 70 > Psalmi, 25 > 3
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, II <<<     >>> IV

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT III

1 (Vers. 1.) Serpens autem erat sapientior cunctis bestiis super terram. Pro sapiente in Hebraeo habetur [In hebraeo habetur Arom. Antiquiores mss. codices sic legunt: sed indifferenter arum et arom scribi potest, quia apud Latinos exscriptores u et o promiscue usurpantur. Non est servos, et non est servus eodem sensu saepius legitur in vetustissimis exemplaribus. MARTIAN.] AROM, quod Aquila et Theodotion πανοῦργον interpretati sunt: hoc est, nequam et versipellem. Magis itaque ex hoc verbo calliditas et versutia, quam sapientia demonstratur.
2 (Vers. 8.) Et audierunt vocem Domini Dei ambulantis in paradiso ad vesperam. In plerisque codicibus Latinorum, pro eo quod hic posuimus ad vesperam, post meridiem habet: quia τὸ δειλινὸν Graecum sermonem ad verbum transferre non possumus: pro quo in Hebraeo scriptum est [Codices nostri, qui Hebraica verba Graecis elementis, non Latinis, plerumque efferunt, hic ΑΑΡΟΗ ΑΙΩΜ habent, quemadmodum in Hebraico Hexaplari.], LARUE AIOM, quod Aquila interpretatus est ἐν τῷ ἀνέμω τῆς ἡμέρας, id est, in vento diei. Symmachus vero διὰ πνεύματος ἡμέρας, id est, per spiritum diei. Porro Theodotion manifestius ἐν τῷ πνεύματι πρὸς [Palatin. κατάρζιν. Reginae alter καταφύζιν, ex quibus licet corruptis vocibus boni aliquid criticus nonnemo eliciat.] κατάψυξιν τῆς ἡμέρας, ut meridiano calore transacto, refrigerium aurae spirantis ostenderet.
3 (Vers. 14.) Super pectus tuum, et ventrem tuum ambulabis. Ventrem Septuaginta interpretes addiderunt: caeterum in Hebraeo pectus tantum habet: ut calliditatem et versutias cogitationum eius aperiret: quod omnes gressus eius nequitiae essent, et fraudes. Sed et id quod sequitur: Terram manducabis [Addit Palatin. omnibus diebus vitae tuae.]. Pro terra APHAR scriptum est, quod nos favillam et pulverem possumus dicere.
4 (Vers. 15.) Ipse servabit caput tuum, et tu servabis eius calcaneum. Melius habet in Hebraeo: Ipse conteret caput tuum, et tu conteres eius calcaneum: quia et nostri gressus praepediuntur a colubro: et Dominus conteret Satanam sub pedibus nostris velociter.
5 (Vers. 16.) Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitus tuos. Pro tristitia et gemitu, in Hebraeo dolores et conceptus habet.
6 Et ad virum conversio tua. Pro conversione Aquila, societatem: Symmachus, appetitum vel impetum transtulerunt.
7 (Vers. 17.) [Maledicta terra in operibus tuis. Quamplures mss. legunt in singulari, maledicta terra in opere tuo. Hunc locum reprehendunt Critici, nos vero eum defendimus infra in Notis prolixioribus. MARTIAN.] Maledicta terra in operibus tuis. Opera hic non ruris colendi, ut plerique putant, sed peccata [Antea erat significant. Legerit porro Hieronymus, quin etiam Aquila fortassis et Theodotion, , cum littera pro , quae facillime inter se commutantur.] significantur: ut in Hebraeo habetur: Et Aquila non discordat, dicens: Maledicta humus propter te. Et Theodotion: Maledicta adama in transgressione tua.
8 (Vers. 20.) Et vocavit Adam nomen uxoris suae, vitam, quia ipsa est mater omnium viventium. Quare EVA, [Voculam id est supplent mss. libri.] id est vita sit appellata, demonstrat, eo quod sit mater omnium viventium. EVA quippe transfertur in vitam.
9 (Vers. 24.) Et eiecit Adam, et habitare fecit contra paradisum voluptatis. Et statuit Cherubim et flammeam romphaeam, quae vertitur ad custodiendam viam ligni vitae. Alius multo sensus est in Hebraeo quam hic [Duo mss. quam hic legitur.] intelligitur. Ait enim: Et eiecit Adam, haud dubium quin Dominus: Et habitare fecit ante paradisum voluptatis Cherubim, et flammeum gladium, qui verteretur, et custodiret viam ligni vitae. Non quod ipsum Adam, quem eiecerat Deus, habitare fecerit contra paradisum voluptatis; sed quod illo eiecto ante fores paradisi Cherubim, et flammeum gladium posuerit ad custodiendum paradisi vestibulum, ne quis posset intrare.
Hieronymus HOME

bsb4610.68

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik